Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 133

133 Canticum graduum. Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.

In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum.

Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit caelum et terram.

Genesis 41:14-36

14 Protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt: ac veste mutata obtulerunt ei.

15 Cui ille ait: Vidi somnia, nec est qui edisserat: quae audivi te sapientissime conjicere.

16 Respondit Joseph: Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni.

17 Narravit ergo Pharao quod viderat: Putabam me stare super ripam fluminis,

18 et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis carnibus: quae in pastu paludis virecta carpebant.

19 Et ecce, has sequebantur aliae septem boves, in tantum deformes et macilentae, ut numquam tales in terra AEgypti viderim:

20 quae, devoratis et consumptis prioribus,

21 nullum saturitatis dedere vestigium: sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus,

22 vidi somnium. Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae.

23 Aliae quoque septem tenues et percussae uredine, oriebantur e stipula:

24 quae priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi conjectoribus somnium, et nemo est qui edisserat.

25 Respondit Joseph: Somnium regis unum est: quae facturus est Deus, ostendit Pharaoni.

26 Septem boves pulchrae, et septem spicae plenae, septem ubertatis anni sunt: eamdemque vim somnii comprehendunt.

27 Septem quoque boves tenues atque macilentae, quae ascenderunt post eas, et septem spicae tenues, et vento urente percussae, septem anni venturae sunt famis.

28 Qui hoc ordine complebuntur:

29 ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra AEgypti,

30 quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia: consumptura est enim fames omnem terram,

31 et ubertatis magnitudinem perditura est inopiae magnitudo.

32 Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium: firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur.

33 Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et praeficiat eum terrae AEgypti:

34 qui constituat praepositos per cunctas regiones: et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis,

35 qui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea: et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus.

36 Et praeparetur futurae septem annorum fami, quae oppressura est AEgyptum, et non consumetur terra inopia.

Apocalypsis 15:1-4

15 Et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile, angelos septem, habentes plagas septem novissimas: quoniam in illis consummata est ira Dei.

Et vidi tamquam mare vitreum mistum igne, et eos, qui vicerunt bestiam, et imaginem ejus, et numerum nominis ejus, stantes super mare vitreum, habentes citharas Dei:

et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni, dicentes: Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens: justae et verae sunt viae tuae, Rex saeculorum.

Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum? quia solus pius es: quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam judicia tua manifesta sunt.