Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
139 In finem. Psalmus David.
2 Eripe me, Domine, ab homine malo; a viro iniquo eripe me.
3 Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant praelia.
4 Acuerunt linguas suas sicut serpentis; venenum aspidum sub labiis eorum.
5 Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos:
6 absconderunt superbi laqueum mihi. Et funes extenderunt in laqueum; juxta iter, scandalum posuerunt mihi.
7 Dixi Domino: Deus meus es tu; exaudi, Domine, vocem deprecationis meae.
8 Domine, Domine, virtus salutis meae, obumbrasti super caput meum in die belli.
9 Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori: cogitaverunt contra me; ne derelinquas me, ne forte exaltentur.
10 Caput circuitus eorum: labor labiorum ipsorum operiet eos.
11 Cadent super eos carbones; in ignem dejicies eos: in miseriis non subsistent.
12 Vir linguosus non dirigetur in terra; virum injustum mala capient in interitu.
21 Et ponam gloriam meam in gentibus: et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim, et manum meam quam posuerim super eos.
22 Et scient domus Israel quia ego Dominus Deus eorum, a die illa et deinceps.
23 Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israel, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eis, et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi.
24 Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab illis.
25 Propterea haec dicit Dominus Deus: Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israel, et assumam zelum pro nomine sancto meo.
26 Et portabunt confusionem suam, et omnem praevaricationem qua praevaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter, neminem formidantes:
27 et reduxero eos de populis, et congregavero de terris inimicorum suorum, et sanctificatus fuero in eis, in oculis gentium plurimarum.
28 Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.
29 Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israel, ait Dominus Deus.
13 Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum,
14 dicens: Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te.
15 Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem.
16 Homines enim per majorem sui jurant: et omnis controversiae eorum finis, ad confirmationem, est juramentum.
17 In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis haeredibus, immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum:
18 ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem,
19 quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis,
20 ubi praecursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum.