Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
116 Alleluja. Laudate Dominum, omnes gentes; laudate eum, omnes populi.
2 Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, et veritas Domini manet in aeternum.
24 Erat autem Abraham senex, dierumque multorum: et Dominus in cunctis benedixerat ei.
2 Dixitque ad servum seniorem domus suae, qui praeerat omnibus quae habebat: Pone manum tuam subter femur meum,
3 ut adjurem te per Dominum Deum caeli et terrae, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum, inter quos habito:
4 sed ad terram et cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac.
5 Respondit servus: Si noluerit mulier venire mecum in terram hanc, numquid reducere debeo filium tuum ad locum, de quo egressus es?
6 Dixitque Abraham: Cave nequando reducas filium meum illuc.
7 Dominus Deus caeli, qui tulit me de domo patris mei, et de terra nativitatis meae, qui locutus est mihi, et juravit mihi, dicens: Semini tuo dabo terram hanc: ipse mittet angelum suum coram te, et accipies inde uxorem filio meo:
8 sin autem mulier noluerit sequi te, non teneberis juramento: filium meum tantum ne reducas illuc.
9 Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui, et juravit illi super sermone hoc.
35 Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes: Quis te constituit principem et judicem? hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu angeli qui apparuit illi in rubo.
36 Hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra AEgypti, et in rubro mari, et in deserto annis quadraginta.
37 Hic est Moyses, qui dixit filiis Israel: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis.
38 Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum patribus nostris: qui accepit verba vitae dare nobis.
39 Cui noluerunt obedire patres nostri: sed repulerunt, et aversi sunt cordibus suis in AEgyptum,
40 dicentes ad Aaron: Fac nobis deos qui praecedant nos: Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra AEgypti, nescimus quid factum sit ei.
41 Et vitulum fecerunt in diebus illis, et obtulerunt hostiam simulacro, et laetabantur in operibus manuum suarum.
42 Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiae caeli, sicut scriptum est in libro prophetarum: Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israel?
43 Et suscepistis tabernaculum Moloch, et sidus dei vestri Rempham, figuras quas fecistis adorare eas: et transferam vos trans Babylonem.