Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
8 In finem, pro torcularibus. Psalmus David.
2 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.
3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
4 Quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quae tu fundasti.
5 Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum?
6 Minuisti eum paulominus ab angelis; gloria et honore coronasti eum;
7 et constituisti eum super opera manuum tuarum.
8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi,
9 volucres caeli, et pisces maris qui perambulant semitas maris.
10 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
12 Numquid post ortum tuum praecepisti diluculo, et ostendisti aurorae locum suum?
13 Et tenuisti concutiens extrema terrae, et excussisti impios ex ea?
14 Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum:
15 auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.
16 Numquid ingressus es profunda maris, et in novissimis abyssi deambulasti?
17 Numquid apertae sunt tibi portae mortis, et ostia tenebrosa vidisti?
18 Numquid considerasti latitudinem terrae? indica mihi, si nosti, omnia:
19 in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit:
20 ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus.
21 Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras?
12 Ob quam causam etiam haec patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.
13 Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu.
14 Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.