Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
102 Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus.
2 Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus.
3 Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis; qui sanat omnes infirmitates tuas:
4 qui redimit de interitu vitam tuam; qui coronat te in misericordia et miserationibus:
5 qui replet in bonis desiderium tuum; renovabitur ut aquilae juventus tua:
6 faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus.
7 Notas fecit vias suas Moysi; filiis Israel voluntates suas.
8 Miserator et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors.
9 Non in perpetuum irascetur, neque in aeternum comminabitur.
10 Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
11 Quoniam secundum altitudinem caeli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se;
12 quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.
13 Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.
14 Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum; recordatus est quoniam pulvis sumus.
15 Homo, sicut foenum dies ejus; tamquam flos agri, sic efflorebit:
16 quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum.
17 Misericordia autem Domini ab aeterno, et usque in aeternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum,
17 Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Deus per viam terrae Philisthiim quae vicina est: reputans ne forte poeniteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in AEgyptum.
18 Sed circumduxit per viam deserti, quae est juxta mare Rubrum: et armati ascenderunt filii Israel de terra AEgypti.
19 Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum: eo quod adjurasset filios Israel, dicens: Visitabit vos Deus; efferte ossa mea hinc vobiscum.
20 Profectique de Socoth castrametati sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis.
21 Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis: ut dux esset itineris utroque tempore.
22 Numquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo.
17 Cum autem appropinquaret tempus promissionis quam confessus erat Deus Abrahae, crevit populus, et multiplicatus est in AEgypto,
18 quoadusque surrexit alius rex in AEgypto, qui non sciebat Joseph.
19 Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres nostros ut exponerent infantes suos, ne vivificarentur.
20 Eodem tempore natus est Moyses, et fuit gratus Deo: qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui.
21 Exposito autem illo, sustulit eum filia Pharaonis, et nutrivit eum sibi in filium.
22 Et eruditus est Moyses omni sapientia AEgyptiorum, et erat potens in verbis et in operibus suis.
23 Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor ejus ut visitaret fratres suos filios Israel.
24 Et cum vidisset quemdam injuriam patientem, vindicavit illum, et fecit ultionem ei qui injuriam sustinebat, percusso AEgyptio.
25 Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis: at illi non intellexerunt.
26 Sequenti vero die apparuit illis litigantibus: et reconciliabat eos in pace, dicens: Viri, fratres estis: ut quid nocetis alterutrum?
27 Qui autem injuriam faciebat proximo, repulit eum, dicens: Quis te constituit principem et judicem super nos?
28 Numquid interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri AEgyptium?
29 Fugit autem Moyses in verbo isto: et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos.
30 Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi.
31 Moyses autem videns, admiratus est visum. Et accedente illo ut consideraret, facta est ad eum vox Domini, dicens:
32 Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat considerare.
33 Dixit autem illi Dominus: Solve calceamentum pedum tuorum: locus enim in quo stas, terra sancta est.
34 Videns vidi afflictionem populi mei qui est in AEgypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Et nunc veni, et mittam te in AEgyptum.
35 Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes: Quis te constituit principem et judicem? hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu angeli qui apparuit illi in rubo.
36 Hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra AEgypti, et in rubro mari, et in deserto annis quadraginta.
37 Hic est Moyses, qui dixit filiis Israel: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis.
38 Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum patribus nostris: qui accepit verba vitae dare nobis.
39 Cui noluerunt obedire patres nostri: sed repulerunt, et aversi sunt cordibus suis in AEgyptum,
40 dicentes ad Aaron: Fac nobis deos qui praecedant nos: Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra AEgypti, nescimus quid factum sit ei.