Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
31 Ipsi David intellectus. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
2 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.
3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.
4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina.
5 Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei.
3 Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian: cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb.
2 Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi: et videbat quod rubus arderet, et non combureretur.
3 Dixit ergo Moyses: Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus.
4 Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait: Moyses, Moyses. Qui respondit: Adsum.
5 At ille: Ne appropies, inquit, huc: solve calceamentum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, terra sancta est.
6 Et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam: non enim audebat aspicere contra Deum.
7 Cui ait Dominus: Vidi afflictionem populi mei in AEgypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui praesunt operibus:
8 et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus AEgyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quae fluit lacte et melle, ad loca Chananaei et Hethaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Hevaei, et Jebusaei.
9 Clamor ergo filiorum Israel venit ad me: vidique afflictionem eorum, qua ab AEgyptiis opprimuntur.
10 Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Israel, de AEgypto.
11 Dixitque Moyses ad Deum: Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israel de AEgypto?
12 Qui dixit ei: Ego ero tecum: et hoc habebis signum, quod miserim te: cum eduxeris populum meum de AEgypto, immolabis Deo super montem istum.
7 Dixit autem princeps sacerdotum: Si haec ita se habent?
2 Qui ait: Viri fratres et patres, audite: Deus gloriae apparuit patri nostro Abrahae cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charan,
3 et dixit ad illum: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi.
4 Tunc exiit de terra Chaldaeorum, et habitavit in Charan. Et inde, postquam mortuus est pater ejus, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis.
5 Et non dedit illi haereditatem in ea, nec passum pedis: sed repromisit dare illi eam in possessionem, et semini ejus post ipsum, cum non haberet filium.
6 Locutus est autem ei Deus: Quia erit semen ejus accola in terra aliena, et servituti eos subjicient, et male tractabunt eos annis quadringentis:
7 et gentem cui servierint, judicabo ego, dixit Dominus: et post haec exibunt, et servient mihi in loco isto.
8 Et dedit illi testamentum circumcisionis: et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo: et Isaac, Jacob: et Jacob, duodecim patriarchas.
9 Et patriarchae aemulantes, Joseph vendiderunt in AEgyptum: et erat Deus cum eo,
10 et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus, et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis AEgypti: et constituit eum praepositum super AEgyptum, et super omnem domum suam.
11 Venit autem fames in universam AEgyptum et Chanaan, et tribulatio magna: et non inveniebant cibos patres nostri.
12 Cum audisset autem Jacob esse frumentum in AEgypto, misit patres nostros primum:
13 et in secundo cognitus est Joseph a fratribus suis, et manifestatum est Pharaoni genus ejus.
14 Mittens autem Joseph, accersivit Jacob patrem suum et omnem cognationem suam, in animabus septuaginta quinque.
15 Et descendit Jacob in AEgyptum: et defunctus est ipse, et patres nostri.
16 Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem.