Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Actus Apostolorum 2:42-47

42 Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus.

43 Fiebat autem omni animae timor: multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis.

44 Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia.

45 Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat.

46 Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,

47 collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.

Psalmi 23

23 Prima sabbati. Psalmus David. Domini est terra, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.

Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina praeparavit eum.

Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus?

Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo:

hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.

Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Jacob.

Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.

Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio.

Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.

10 Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae.

I Petri 2:19-25

19 Haec est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste.

20 Quae enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si bene facientes patienter sustinetis, haec est gratia apud Deum.

21 In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus:

22 qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus:

23 qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste:

24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum; ut peccatis mortui, justitiae vivamus: cujus livore sanati estis.

25 Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.

Ioannes 10:1-10

10 Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.

Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.

Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias oves vocat nominatim, et educit eas.

Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus.

Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum.

Hoc proverbium dixit eis Jesus: illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.

Dixit ergo eis iterum Jesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.

Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.

Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.

10 Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.