Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
23 Prima sabbati. Psalmus David. Domini est terra, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.
2 Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina praeparavit eum.
3 Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus?
4 Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo:
5 hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.
6 Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Jacob.
7 Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.
8 Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio.
9 Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.
10 Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae.
15 Audivitque Pharao sermonem hunc, et quaerebat occidere Moysen: qui fugiens de conspectu ejus, moratus est in terra Madian, et sedit juxta puteum.
16 Erant autem sacerdoti Madian septem filiae, quae venerunt ad hauriendam aquam: et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui.
17 Supervenere pastores, et ejecerunt eas: surrexitque Moyses, et defensis puellis, adaquavit oves earum.
18 Quae cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas: Cur velocius venistis solito?
19 Responderunt: Vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum: insuper et hausit aquam nobiscum, potumque dedit ovibus.
20 At ille: Ubi est? inquit: quare dimisistis hominem? vocate eum ut comedat panem.
21 Juravit ergo Moyses quod habitaret cum eo. Accepitque Sephoram filiam ejus uxorem:
22 quae peperit ei filium, quem vocavit Gersam, dicens: Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit, quem vocavit Eliezer, dicens: Deus enim patris mei adjutor meus eripuit me de manu Pharaonis.
23 Post multum vero tempore mortuus est rex AEgypti: et ingemiscentes filii Israel, propter opera vociferati sunt: ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus.
24 Et audivit gemitum eorum, ac recordatus est foederis quod pepigit cum Abraham, Isaac et Jacob.
25 Et respexit Dominus filios Israel et cognovit eos.
9 Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.
10 Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.
11 Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam,
12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam: ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.