Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 134

134 Alleluja. Laudate nomen Domini; laudate, servi, Dominum:

qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.

Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini ejus, quoniam suave.

Quoniam Jacob elegit sibi Dominus; Israel in possessionem sibi.

Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis.

Omnia quaecumque voluit Dominus fecit, in caelo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.

Educens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam fecit; qui producit ventos de thesauris suis.

Qui percussit primogenita AEgypti, ab homine usque ad pecus.

Et misit signa et prodigia in medio tui, AEgypte: in Pharaonem, et in omnes servos ejus.

10 Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes:

11 Sehon, regem Amorrhaeorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan:

12 et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel populo suo.

13 Domine, nomen tuum in aeternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.

14 Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur.

15 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.

16 Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.

17 Aures habent, et non audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum.

18 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.

19 Domus Israel, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino.

20 Domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino.

21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.

Genesis 18:1-14

18 Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.

Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram.

Et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum:

sed afferam pauxillum aquae, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore.

Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum: postea transibitis: idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt: Fac ut locutus es.

Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei: Accelera, tria sata similae commisce, et fac subcinericios panes.

Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero: qui festinavit et coxit illum.

Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis: ipse vero stabat juxta eos sub arbore.

Cumque comedissent, dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respondit: Ecce in tabernaculo est.

10 Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi.

11 Erant autem ambo senes, provectaeque aetatis, et desierant Sarae fieri muliebria.

12 Quae risit occulte dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo?

13 Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritura sum anus?

14 Numquid Deo quidquam est difficile? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.

I Petri 1:23-25

23 renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in aeternum:

24 quia omnis caro ut foenum: et omnis gloria ejus tamquam flos foeni: exaruit foenum, et flos ejus decidit.

25 Verbum autem Domini manet in aeternum: hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.