Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
114 Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae.
2 Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo.
3 Circumdederunt me dolores mortis; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni,
4 et nomen Domini invocavi: o Domine, libera animam meam.
5 Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur.
6 Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et liberavit me.
7 Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi:
8 quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu.
9 Placebo Domino in regione vivorum.
36 Dixitque Gedeon ad Deum: Si salvum facis per manum meam Israel, sicut locutus es,
37 ponam hoc vellus lanae in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israel.
38 Factumque est ita. Et de nocte consurgens expresso vellere, concham rore implevit.
39 Dixitque rursus ad Deum: Ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel tentavero, signum quaerens in vellere. Oro ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens.
40 Fecitque Deus nocte illa ut postulaverat: et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra.
12 Si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est?
13 Si autem resurrectio mortuorum non est: neque Christus resurrexit.
14 Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra:
15 invenimur autem et falsi testes Dei: quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.
16 Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.
17 Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccatis vestris.
18 Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.
19 Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
20 Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium,