Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 118:1-2

118 Alleluja. [Aleph.] Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.

Beati qui scrutantur testimonia ejus; in toto corde exquirunt eum.

Psalmi 118:14-24

14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.

15 In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas.

16 In justificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos.

17 [Ghimel.] Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos.

18 Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.

19 Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua.

20 Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore.

21 Increpasti superbos; maledicti qui declinant a mandatis tuis.

22 Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.

23 Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.

24 Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuae.

Iosue 3

Igitur Josue de nocte consurgens movit castra: egredientesque de Setim, venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Israel, et morati sunt ibi tres dies.

Quibus evolutis transierunt praecones per castrorum medium,

et clamare coeperunt: Quando videritis arcam foederis Domini Dei vestri, et sacerdotes stirpis Leviticae portantes eam, vos quoque consurgite, et sequimini praecedentes:

sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium: ut procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini: quia prius non ambulastis per eam: et cavete ne appropinquetis ad arcam.

Dixitque Josue ad populum: Sanctificamini: cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia.

Et ait ad sacerdotes: Tollite arcam foederis, et praecedite populum. Qui jussa complentes, tulerunt, et ambulaverunt ante eos.

Dixitque Dominus ad Josue: Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel: ut sciant quod sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim.

Tu autem praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, et dic eis: Cum ingressi fueritis partem aquae Jordanis, state in ea.

Dixitque Josue ad filios Israel: Accedite huc, et audite verbum Domini Dei vestri.

10 Et rursum: In hoc, inquit, scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chananaeum et Hethaeum, Hevaeum et Pherezaeum, Gergesaeum quoque et Jebusaeum, et Amorrhaeum.

11 Ecce arca foederis Domini omnis terrae antecedet vos per Jordanem.

12 Parate duodecim viros de tribubus Israel, singulos per singulas tribus.

13 Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universae terrae in aquis Jordanis, aquae quae inferiores sunt, decurrent atque deficient: quae autem desuper veniunt, in una mole consistent.

14 Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Jordanem: et sacerdotes, qui portabant arcam foederis, pergebant ante eum.

15 Ingressisque eis Jordanem, et pedibus eorum in parte aquae tinctis (Jordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat),

16 steterunt aquae descendentes in loco uno, et ad instar montis intumescentes apparebant procul, ab urbe quae vocatur Adom usque ad locum Sarthan: quae autem inferiores erant, in mare Solitudinis (quod nunc vocatur Mortuum) descenderunt, usquequo omnino deficerent.

17 Populus autem incedebat contra Jericho: et sacerdotes qui portabant arcam foederis Domini, stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat.

Matthaeus 28:1-10

28 Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum.

Et ecce terraemotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de caelo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum:

erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimentum ejus sicut nix.

Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.

Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quaeritis.

Non est hic: surrexit enim, sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.

Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit: et ecce praecedit vos in Galilaeam: ibi eum videbitis: ecce praedixi vobis.

Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus.

Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum.

10 Tunc ait illis Jesus: Nolite timere: ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam; ibi me videbunt.