Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 118:1-2

118 Alleluja. [Aleph.] Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.

Beati qui scrutantur testimonia ejus; in toto corde exquirunt eum.

Psalmi 118:14-24

14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.

15 In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas.

16 In justificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos.

17 [Ghimel.] Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos.

18 Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.

19 Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua.

20 Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore.

21 Increpasti superbos; maledicti qui declinant a mandatis tuis.

22 Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.

23 Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.

24 Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuae.

Exodus 15:1-18

15 Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt: Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare.

Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem: iste Deus meus, et glorificabo eum: Deus patris mei, et exaltabo eum.

Dominus quasi vir pugnator, Omnipotens nomen ejus,

currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare: electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.

Abyssi operuerunt eos; descenderunt in profundum quasi lapis.

Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine: dextera tua, Domine, percussit inimicum.

Et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios tuos: misisti iram tuam, quae devoravit eos sicut stipulam.

Et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae: stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.

Dixit inimicus: Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea: evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.

10 Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare: submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.

11 Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia?

12 Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.

13 Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti: et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.

14 Ascenderunt populi, et irati sunt: dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.

15 Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor: obriguerunt omnes habitatores Chanaan.

16 Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui: fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.

17 Introduces eos, et plantabis in monte haereditatis tuae, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine: sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuae.

18 Dominus regnabit in aeternum et ultra.

Colossenses 3:12-17

12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam:

13 supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.

14 Super omnia autem haec, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis:

15 et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote.

16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.

17 Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.