Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Ezechiel 37:1-14

37 Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini, et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus.

Et circumduxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer.

Et dixit ad me: Fili hominis, putasne vivent ossa ista? Et dixi: Domine Deus, tu nosti.

Et dixit ad me: Vaticinare de ossibus istis, et dices eis: Ossa arida, audite verbum Domini.

Haec dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis.

Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, et dabo vobis spiritum, et vivetis: et scietis quia ego Dominus.

Et prophetavi sicut praeceperat mihi: factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio: et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam.

Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper: et spiritum non habebant.

Et dixit ad me: Vaticinare ad spiritum: vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum: Haec dicit Dominus Deus: A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant.

10 Et prophetavi sicut praeceperat mihi: et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt: steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde.

11 Et dixit ad me: Fili hominis, ossa haec universa, domus Israel est. Ipsi dicunt: Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus.

12 Propterea vaticinare, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israel.

13 Et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulchra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris, popule meus,

14 et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis: et requiescere vos faciam super humum vestram, et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus.

Psalmi 130

130 Canticum graduum David. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me.

Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam: sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea.

Speret Israel in Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum.

Romanos 8:6-11

Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax:

quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest.

Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.

Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.

10 Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem.

11 Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis.

Ioannes 11:1-45

11 Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororis ejus.

(Maria autem erat quae unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis: cujus frater Lazarus infirmabatur.)

Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur.

Audiens autem Jesus dixit eis: Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.

Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.

Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus;

deinde post haec dixit discipulis suis: Eamus in Judaeam iterum.

Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quaerebant te Judaei lapidare, et iterum vadis illuc?

Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horae diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt:

10 si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.

11 Haec ait, et post haec dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum.

12 Dixerunt ergo discipuli ejus: Domine, si dormit, salvus erit.

13 Dixerat autem Jesus de morte ejus: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.

14 Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est:

15 et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.

16 Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, ut moriamur cum eo.

17 Venit itaque Jesus: et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem.

18 (Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.)

19 Multi autem ex Judaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.

20 Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat.

21 Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus:

22 sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.

23 Dicit illi Jesus: Resurget frater tuus.

24 Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.

25 Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet:

26 et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc?

27 Ait illi: Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.

28 Et cum haec dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te.

29 Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum;

30 nondum enim venerat Jesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.

31 Judaei ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.

32 Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.

33 Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judaeos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum,

34 et dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni, et vide.

35 Et lacrimatus est Jesus.

36 Dixerunt ergo Judaei: Ecce quomodo amabat eum.

37 Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci nati, facere ut hic non moreretur?

38 Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.

39 Ait Jesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam foetet, quatriduanus est enim.

40 Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei?

41 Tulerunt ergo lapidem: Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.

42 Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi: ut credant quia tu me misisti.

43 Haec cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras.

44 Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus: Solvite eum et sinite abire.

45 Multi ergo ex Judaeis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quae fecit Jesus, crediderunt in eum.