Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
128 Canticum graduum. Saepe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israel;
2 saepe expugnaverunt me a juventute mea: etenim non potuerunt mihi.
3 Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores; prolongaverunt iniquitatem suam.
4 Dominus justus concidit cervices peccatorum.
5 Confundantur, et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion.
6 Fiant sicut foenum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit:
7 de quo non implevit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit.
8 Et non dixerunt qui praeteribant: Benedictio Domini super vos. Benediximus vobis in nomine Domini.
22 Idcirco dices domui Israel: Haec dicit Dominus Deus: Non propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus ad quas intrastis.
23 Et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum: ut sciant gentes quia ego Dominus, ait Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.
24 Tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram.
25 Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.
26 Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri: et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum.
27 Et spiritum meum ponam in medio vestri: et faciam ut in praeceptis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis et operemini.
28 Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris: et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
29 Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris: et vocabo frumentum et multiplicabo illud, et non imponam vobis famem.
30 Et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri, ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus.
31 Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, studiorumque non bonorum: et displicebunt vobis iniquitates vestrae et scelera vestra.
32 Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis: confundimini, et erubescite super viis vestris, domus Israel.
53 Et reversi sunt unusquisque in domum suam.
8 Jesus autem perrexit in montem Oliveti:
2 et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos.
3 Adducunt autem scribae et pharisaei mulierem in adulterio deprehensam: et statuerunt eam in medio,
4 et dixerunt ei: Magister, haec mulier modo deprehensa est in adulterio.
5 In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis?
6 Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra.
7 Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat.
8 Et iterum se inclinans, scribebat in terra.
9 Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans.
10 Erigens autem se Jesus, dixit ei: Mulier, ubi sunt qui te accusabant? nemo te condemnavit?
11 Quae dixit: Nemo, Domine. Dixit autem Jesus: Nec ego te condemnabo: vade, et jam amplius noli peccare.