Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 128

128 Canticum graduum. Saepe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israel;

saepe expugnaverunt me a juventute mea: etenim non potuerunt mihi.

Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores; prolongaverunt iniquitatem suam.

Dominus justus concidit cervices peccatorum.

Confundantur, et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion.

Fiant sicut foenum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit:

de quo non implevit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit.

Et non dixerunt qui praeteribant: Benedictio Domini super vos. Benediximus vobis in nomine Domini.

Isaias 65:17-25

17 Ecce enim ego creo caelos novos, et terram novam; et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor.

18 Sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum in his quae ego creo: quia ecce ego creo Jerusalem exsultationem, et populum ejus gaudium.

19 Et exsultabo in Jerusalem, et gaudebo in populo meo, et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris.

20 Non erit ibi amplius infans dierum, et senex qui non impleat dies suos, quoniam puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit.

21 Et aedificabunt domos, et habitabunt; et plantabunt vineas, et comedent fructus earum.

22 Non aedificabunt, et alius habitabit; non plantabunt, et alius comedet: secundum enim dies ligni erunt dies populi mei, et opera manuum eorum inveterabunt.

23 Electi mei non laborabunt frustra, neque generabunt in conturbatione, quia semen benedictorum Domini est, et nepotes eorum cum eis.

24 Eritque antequam clament, ego exaudiam; adhuc illis loquentibus, ego audiam.

25 Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas, et serpenti pulvis panis ejus. Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus.

Romanos 4:6-13

Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus:

Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.

Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.

Beatitudo ergo haec in circumcisione tantum manet, an etiam in praeputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad justitiam.

10 Quomodo ergo reputata est? in circumcisione, an in praeputio? Non in circumcisione, sed in praeputio.

11 Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei, quae est in praeputio: ut sit pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur et illis ad justitiam:

12 et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quae est in praeputio patris nostri Abrahae.

13 Non enim per legem promissio Abrahae, aut semini ejus ut haeres esset mundi: sed per justitiam fidei.