Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 32

32 Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino; rectos decet collaudatio.

Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite illi.

Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione.

Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.

Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra.

Verbo Domini caeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.

Congregans sicut in utre aquas maris; ponens in thesauris abyssos.

Timeat Dominum omnis terra; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.

Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt.

10 Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.

11 Consilium autem Domini in aeternum manet; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.

12 Beata gens cujus est Dominus Deus ejus; populus quem elegit in haereditatem sibi.

13 De caelo respexit Dominus; vidit omnes filios hominum.

14 De praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram:

15 qui finxit sigillatim corda eorum; qui intelligit omnia opera eorum.

16 Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae.

17 Fallax equus ad salutem; in abundantia autem virtutis suae non salvabitur.

18 Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus:

19 ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.

20 Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est.

21 Quia in eo laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.

22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.

I Regum 19:1-8

19 Nuntiavit autem Achab Jezabel omnia quae fecerat Elias, et quomodo occidisset universos prophetas gladio.

Misitque Jezabel nuntium ad Eliam, dicens: Haec mihi faciant dii, et haec addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis.

Timuit ergo Elias, et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas: venitque in Bersabee Juda, et dimisit ibi puerum suum,

et perrexit in desertum, viam unius diei. Cumque venisset, et sederet subter unam juniperum, petivit animae suae ut moreretur, et ait: Sufficit mihi, Domine: tolle animam meam: neque enim melior sum quam patres mei.

Projecitque se, et obdormivit in umbra juniperi: et ecce angelus Domini tetigit eum, et dixit illi: Surge, et comede.

Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis, et vas aquae: comedit ergo, et bibit, et rursum obdormivit.

Reversusque est angelus Domini secundo, et tetigit eum, dixitque illi: Surge, comede: grandis enim tibi restat via.

Qui cum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb.

Hebraeos 2:10-18

10 Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare.

11 Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens:

12 Nuntiabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiae laudabo te.

13 Et iterum: Ego ero fidens in eum. Et iterum: Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus.

14 Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem: ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum:

15 et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.

16 Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit.

17 Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi.

18 In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari.