Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Genesis 2:15-17

15 Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum:

16 praecepitque ei, dicens: Ex omni ligno paradisi comede;

17 de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.

Genesis 3:1-7

Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi?

Cui respondit mulier: De fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescimur:

de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini.

Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit.

Et aperti sunt oculi amborum; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

Psalmi 32

32 Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino; rectos decet collaudatio.

Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite illi.

Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione.

Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.

Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra.

Verbo Domini caeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.

Congregans sicut in utre aquas maris; ponens in thesauris abyssos.

Timeat Dominum omnis terra; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.

Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt.

10 Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.

11 Consilium autem Domini in aeternum manet; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.

12 Beata gens cujus est Dominus Deus ejus; populus quem elegit in haereditatem sibi.

13 De caelo respexit Dominus; vidit omnes filios hominum.

14 De praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram:

15 qui finxit sigillatim corda eorum; qui intelligit omnia opera eorum.

16 Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae.

17 Fallax equus ad salutem; in abundantia autem virtutis suae non salvabitur.

18 Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus:

19 ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.

20 Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est.

21 Quia in eo laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.

22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.

Romanos 5:12-19

12 Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt.

13 Usque ad legem enim peccatum erat in mundo: peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset.

14 Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri.

15 Sed non sicut delictum, ita et donum: si enim unius delicto multi mortui sunt: multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit.

16 Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in justificationem.

17 Si enim unius delicto mors regnavit per unum: multo magis abundantiam gratiae, et donationis, et justitiae accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum.

18 Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem: sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae.

19 Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi: ita et per unius obeditionem, justi constituentur multi.

Matthaeus 4:1-11

Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo.

Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit.

Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.

Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.

Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,

et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

Ait illi Jesus: Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum.

Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,

et dixit ei: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.

10 Tunc dicit ei Jesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.

11 Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.