Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
112 Alleluja. Laudate, pueri, Dominum; laudate nomen Domini.
2 Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum.
3 A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.
4 Excelsus super omnes gentes Dominus, et super caelos gloria ejus.
5 Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat,
6 et humilia respicit in caelo et in terra?
7 Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem:
8 ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.
9 Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem.
13 Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis,
14 ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo; peribit enim sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur.
15 Vae qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium; quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: Quis videt nos? et quis novit nos?
16 Perversa est haec vestra cogitatio; quasi si lutum contra figulum cogitet, et dicat opus factori suo: Non fecisti me; et figmentum dicat fictori suo: Non intelligis.
7 Et conveniunt ad eum pharisaei, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis.
2 Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.
3 Pharisaei enim, et omnes Judaei, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum:
4 et a foro nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, quae tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et aeramentorum, et lectorum:
5 et interrogabant eum pharisaei et scribae: Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem?
6 At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me:
7 in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et praecepta hominum.
8 Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum: et alia similia his facitis multa.