Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
7 Dominus adjutor meus et protector meus; in ipso speravit cor meum, et adjutus sum: et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei.
8 Dominus fortitudo plebis suae, et protector salvationum christi sui est.
9 Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic haereditati tuae; et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
11 Venit autem angelus Domini, et sedit sub quercu, quae erat in Ephra, et pertinebat ad Joas patrem familiae Ezri. Cumque Gedeon filius ejus excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut fugeret Madian,
12 apparuit ei angelus Domini, et ait: Dominus tecum, virorum fortissime.
13 Dixitque ei Gedeon: Obsecro, mi domine, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos haec omnia? ubi sunt mirabilia ejus, quae narraverunt patres nostri, atque dixerunt: De AEgypto eduxit nos Dominus? nunc autem dereliquit nos Dominus, et tradidit in manu Madian.
14 Respexitque ad eum Dominus, et ait: Vade in hac fortitudine tua, et liberabis Israel de manu Madian: scito quod miserim te.
15 Qui respondens ait: Obsecro, mi domine, in quo liberabo Israel? ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei.
16 Dixitque ei Dominus: Ego ero tecum: et percuties Madian quasi unum virum.
17 Et ille: Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod tu sis qui loqueris ad me:
18 nec recedas hinc, donec revertar ad te, portans sacrificium, et offerens tibi. Qui respondit: Ego praestolabor adventum tuum.
19 Ingressus est itaque Gedeon, et coxit haedum, et de farinae modio azymos panes: carnesque ponens in canistro, et jus carnium mittens in ollam, tulit omnia sub quercu, et obtulit ei.
20 Cui dixit angelus Domini: Tolle carnes et azymos panes, et pone supra petram illam, et jus desuper funde. Cumque fecisset ita,
21 extendit angelus Domini summitatem virgae, quam tenebat in manu, et tetigit carnes et panes azymos: ascenditque ignis de petra, et carnes azymosque panes consumpsit: angelus autem Domini evanuit ex oculis ejus.
22 Vidensque Gedeon quod esset angelus Domini, ait: Heu mi Domine Deus: quia vidi angelum Domini facie ad faciem.
23 Dixitque ei Dominus: Pax tecum: ne timeas, non morieris.
24 AEdificavit ergo ibi Gedeon altare Domino, vocavitque illud, Domini pax, usque in praesentem diem. Cumque adhuc esset in Ephra, quae est familiae Ezri,
6 Nemo vos seducat inanibus verbis: propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae.
7 Nolite ergo effici participes eorum.
8 Eratis enim aliquando tenebrae: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate:
9 fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate:
10 probantes quid sit beneplacitum Deo:
11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.
12 Quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.
13 Omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est.
14 Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.