Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Isaias 49:1-7

49 Audite, insulae, et attendite, populi de longe: Dominus ab utero vocavit me; de ventre matris meae recordatus est nominis mei.

Et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suae protexit me, et posuit me sicut sagittam electam: in pharetra sua abscondit me.

Et dixit mihi: Servus meus es tu Israel, quia in te gloriabor.

Et ego dixi: In vacuum laboravi; sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi: ergo judicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo.

Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israel non congregabitur; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea.

Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et faeces Israel convertendas: ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.

Haec dicit Dominus, redemptor Israel, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum: Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum, quia fidelis est, et Sanctum Israel qui elegit te.

Psalmi 40:1-11

40 In finem. Psalmus ipsi David.

Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus.

Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus.

Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus; universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus.

Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi.

Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen ejus?

Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur; cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras et loquebatur.

In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei; adversum me cogitabant mala mihi.

Verbum iniquum constituerunt adversum me: Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat?

10 Etenim homo pacis meae in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.

11 Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me; et retribuam eis.

I Corinthios 1:1-9

Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater,

ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro.

Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Jesu:

quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia.

Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis:

ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi,

qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.

Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.

Ioannes 1:29-42

29 Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.

30 Hic est de quo dixi: Post me venit vir qui ante me factus est: quia prior me erat:

31 et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans.

32 Et testimonium perhibuit Joannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum.

33 Et ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.

34 Et ego vidi: et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.

35 Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.

36 Et respiciens Jesum ambulantem, dicit: Ecce agnus Dei.

37 Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum.

38 Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quaeritis? Qui dixerunt ei: Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas?

39 Dicit eis: Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima.

40 Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.

41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus).

42 Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon, filius Jona; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.