Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Ieremias 31:7-14

Quia haec dicit Dominus: Exsultate in laetitia, Jacob, et hinnite contra caput gentium: personate, et canite, et dicite: Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israel.

Ecce ego adducam eos de terra aquilonis, et congregabo eos ab extremis terrae: inter quos erunt caecus et claudus, praegnans et pariens simul, coetus magnus revertentium huc.

In fletu venient, et in misericordia reducam eos: et adducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent in ea, quia factus sum Israeli pater, et Ephraim primogenitus meus est.

10 Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis quae procul sunt, et dicite: Qui dispersit Israel congregabit eum, et custodiet eum sicut pastor gregem suum.

11 Redemit enim Dominus Jacob, et liberavit eum de manu potentioris.

12 Et venient, et laudabunt in monte Sion: et confluent ad bona Domini, super frumento, et vino, et oleo, et foetu pecorum et armentorum: eritque anima eorum quasi hortus irriguus, et ultra non esurient.

13 Tunc laetabitur virgo in choro, juvenes et senes simul: et convertam luctum eorum in gaudium, et consolabor eos, et laetificabo a dolore suo.

14 Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus.

Ecclesiasticus 24:1-12

24 Sapientia laudabit animam suam, et in Deo honorabitur, et in medio populi sui gloriabitur,

et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur,

et in medio populi sui exaltabitur, et in plenitudine sancta admirabitur,

et in multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur, dicens:

Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam.

Ego feci in caelis ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram.

Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis.

Gyrum caeli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi: in fluctibus maris ambulavi.

Et in omni terra steti: et in omni populo,

10 et in omni gente primatum habui:

11 et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi. Et in his omnibus requiem quaesivi, et in haereditate Domini morabor.

12 Tunc praecepit, et dixit mihi Creator omnium: et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo.

Error: 'Psalmi 147:12-20' not found for the version: Biblia Sacra Vulgata
Sapientia 10:15-21

15 Haec populum justum et semen sine querela liberavit a nationibus quae illum deprimebant.

16 Intravit in animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos in portentis et signis.

17 Et reddidit justis mercedem laborum suorum, et deduxit illos in via mirabili: et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem;

18 transtulit illos per mare Rubrum, et transvexit illos per aquam nimiam.

19 Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo justi tulerunt spolia impiorum,

20 et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter:

21 quoniam sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas.

Ephesios 1:3-14

Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in caelestibus in Christo,

sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate.

Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suae,

in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo.

In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiae ejus,

quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia:

ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo,

10 in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra sunt, in ipso;

11 in quo etiam et nos sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae:

12 ut simus in laudem gloriae ejus nos, qui ante speravimus in Christo;

13 in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,

14 qui est pignus haereditatis nostrae, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius.

Ioannes 1:1-9

In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.

Hoc erat in principio apud Deum.

Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est.

In ipso vita erat, et vita erat lux hominum:

et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.

Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes.

Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.

Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.

Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

Ioannes 1:10-18

10 In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.

11 In propria venit, et sui eum non receperunt.

12 Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus:

13 qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.

14 Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis.

15 Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat.

16 Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia:

17 quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.

18 Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.