Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
113 Alleluja. In exitu Israel de AEgypto, domus Jacob de populo barbaro,
2 facta est Judaea sanctificatio ejus; Israel potestas ejus.
3 Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum.
4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.
5 Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum?
6 montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium?
7 A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob:
8 qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.
9 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam:
10 super misericordia tua et veritate tua; nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum?
11 Deus autem noster in caelo; omnia quaecumque voluit fecit.
12 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
13 Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.
14 Aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt.
15 Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo.
16 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
17 Domus Israel speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
18 Domus Aaron speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
20 Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israel; benedixit domui Aaron.
21 Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.
22 Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.
23 Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram.
24 Caelum caeli Domino; terram autem dedit filiis hominum.
25 Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum:
26 sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum.
19 Hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac:
20 qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.
21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae.
22 Sed collidebantur in utero ejus parvuli; quae ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? perrexitque ut consuleret Dominum.
23 Qui respondens ait: Duae gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.
24 Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.
25 Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Jacob.
26 Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.
27 Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.
28 Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Jacob.
15 qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae:
16 quoniam in ipso condita sunt universa in caelis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt:
17 et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.
18 Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens:
19 quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare:
20 et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in terris, sive quae in caelis sunt.