Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
110 Alleluja. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione.
2 Magna opera Domini: exquisita in omnes voluntates ejus.
3 Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in saeculum saeculi.
4 Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus.
5 Escam dedit timentibus se; memor erit in saeculum testamenti sui.
6 Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo,
7 ut det illis haereditatem gentium. Opera manuum ejus veritas et judicium.
8 Fidelia omnia mandata ejus, confirmata in saeculum saeculi, facta in veritate et aequitate.
9 Redemptionem misit populo suo; mandavit in aeternum testamentum suum. Sanctum et terribile nomen ejus.
10 Initium sapientiae timor Domini; intellectus bonus omnibus facientibus eum: laudatio ejus manet in saeculum saeculi.
22 Praecepit ergo Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite: quidquid feminini, reservate.
2 Egressus est post haec vir de domo Levi: et accepit uxorem stirpis suae.
2 Quae concepit, et peperit filium: et videns eum elegantem, abscondit tribus mensibus.
3 Cumque jam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam, et linivit eam bitumine ac pice: posuitque intus infantulum, et exposuit eum in carecto ripae fluminis,
4 stante procul sorore ejus, et considerante eventum rei.
5 Ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine: et puellae ejus gradiebantur per crepidinem alvei. Quae cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis: et allatam
6 aperiens, cernensque in ea parvulum vagientem, miserta ejus, ait: De infantibus Hebraeorum est hic.
7 Cui soror pueri: Vis, inquit, ut vadam, et vocem tibi mulierem hebraeam, quae nutrire possit infantulum?
8 Respondit: Vade. Perrexit puella et vocavit matrem suam.
9 Ad quam locuta filia Pharaonis: Accipe, ait, puerum istum, et nutri mihi: ego dabo tibi mercedem tuam. Suscepit mulier, et nutrivit puerum: adultumque tradidit filiae Pharaonis.
10 Quem illa adoptavit in locum filii, vocavitque nomen ejus Moyses, dicens: Quia de aqua tuli eum.
23 Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.
24 Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis,
25 magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem,
26 majores divitias aestimans thesauro AEgyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem.