Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
114 Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae.
2 Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo.
3 Circumdederunt me dolores mortis; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni,
4 et nomen Domini invocavi: o Domine, libera animam meam.
5 Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur.
6 Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et liberavit me.
7 Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi:
8 quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu.
9 Placebo Domino in regione vivorum.
14 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens:
2 Loquere filiis Israel: Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quae est inter Magdalum et mare contra Beelsephon: in conspectu ejus castra ponetis super mare.
3 Dicturusque est Pharao super filiis Israel: Coarctati sunt in terra; conclusit eos desertum.
4 Et indurabo cor ejus, ac persequetur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus; scientque AEgyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita.
5 Et nuntiatum est regi AEgyptiorum quod fugisset populus: immutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo, et dixerunt: Quid voluimus facere ut dimitteremus Israel, ne serviret nobis?
6 Junxit ergo currum, et omnem populum suum assumpsit secum.
7 Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in AEgypto curruum fuit: et duces totius exercitus.
8 Induravitque Dominus cor Pharaonis regis AEgypti, et persecutus est filios Israel: at illi egressi sunt in manu excelsa.
9 Cumque persequerentur AEgyptii vestigia praecedentium, repererunt eos in castris super mare: omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus, erant in Phihahiroth contra Beelsephon.
10 Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Israel oculos, viderunt AEgyptios post se, et timuerunt valde: clamaveruntque ad Dominum,
11 et dixerunt ad Moysen: Forsitan non erant sepulchra in AEgypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine: quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex AEgypto?
12 nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in AEgypto, dicentes: Recede a nobis, ut serviamus AEgyptiis? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine.
13 Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: state, et videte magnalia Domini quae facturus est hodie: AEgyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum.
14 Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis.
15 Dixitque Dominus ad Moysen: Quid clamas ad me? loquere filiis Israel ut proficiscantur.
16 Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud: ut gradiantur filii Israel in medio mari per siccum.
17 Ego autem indurabo cor AEgyptiorum ut persequantur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus, et in curribus et in equitibus illius.
18 Et scient AEgyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone, et in curribus atque in equitibus ejus.
9 Et patriarchae aemulantes, Joseph vendiderunt in AEgyptum: et erat Deus cum eo,
10 et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus, et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis AEgypti: et constituit eum praepositum super AEgyptum, et super omnem domum suam.
11 Venit autem fames in universam AEgyptum et Chanaan, et tribulatio magna: et non inveniebant cibos patres nostri.
12 Cum audisset autem Jacob esse frumentum in AEgypto, misit patres nostros primum:
13 et in secundo cognitus est Joseph a fratribus suis, et manifestatum est Pharaoni genus ejus.
14 Mittens autem Joseph, accersivit Jacob patrem suum et omnem cognationem suam, in animabus septuaginta quinque.
15 Et descendit Jacob in AEgyptum: et defunctus est ipse, et patres nostri.
16 Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem.