Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 72

72 Psalmus Asaph. Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde!

Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei:

quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.

Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.

In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.

Ideo tenuit eos superbia; operti sunt iniquitate et impietate sua.

Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis.

Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam; iniquitatem in excelso locuti sunt.

Posuerunt in caelum os suum, et lingua eorum transivit in terra.

10 Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis.

11 Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso?

12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias.

13 Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas,

14 et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.

15 Si dicebam: Narrabo sic; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.

16 Existimabam ut cognoscerem hoc; labor est ante me:

17 donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum.

18 Verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur.

19 Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.

20 Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.

21 Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt;

22 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi:

23 ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.

24 Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.

25 Quid enim mihi est in caelo? et a te quid volui super terram?

26 Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in aeternum.

27 Quia ecce qui elongant se a te peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te.

28 Mihi autem adhaerere Deo bonum est; ponere in Domino Deo spem meam: ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion.

I Regum 10:14-25

14 Erat autem pondus auri quod afferebatur Salomoni per annos singulos, sexcentorum sexaginta sex talentorum auri,

15 excepto eo quod afferebant viri qui super vectigalia erant, et negotiatores, universique scruta vendentes, et omnes reges Arabiae, ducesque terrae.

16 Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro purissimo: sexcentos auri siclos dedit in laminas scuti unius.

17 Et trecentas peltas ex auro probato: trecentae minae auri unam peltam vestiebant: posuitque eas rex in domo saltus Libani.

18 Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem: et vestivit eum auro fulvo nimis,

19 qui habebat sex gradus: et summitas throni rotunda erat in parte posteriori: et duae manus hinc atque inde tenentes sedile: et duo leones stabant juxta manus singulas.

20 Et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde: non est factum tale opus in universis regnis.

21 Sed et omnia vasa quibus potabat rex Salomon, erant aurea: et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo: non erat argentum, nec alicujus pretii putabatur in diebus Salomonis,

22 quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum, et argentum, et dentes elephantorum, et simias, et pavos.

23 Magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et sapientia.

24 Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, ut audiret sapientiam ejus, quam dederat Deus in corde ejus.

25 Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica, aromata quoque, et equos et mulos per annos singulos.

Ephesios 4:7

Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.

Ephesios 4:11-16

11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores,

12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi:

13 donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi:

14 ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.

15 Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus:

16 ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate.