Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
72 Psalmus Asaph. Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde!
2 Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei:
3 quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.
4 Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.
5 In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.
6 Ideo tenuit eos superbia; operti sunt iniquitate et impietate sua.
7 Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis.
8 Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam; iniquitatem in excelso locuti sunt.
9 Posuerunt in caelum os suum, et lingua eorum transivit in terra.
10 Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis.
11 Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso?
12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias.
13 Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas,
14 et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.
15 Si dicebam: Narrabo sic; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
16 Existimabam ut cognoscerem hoc; labor est ante me:
17 donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum.
18 Verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur.
19 Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.
20 Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
21 Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt;
22 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi:
23 ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.
24 Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.
25 Quid enim mihi est in caelo? et a te quid volui super terram?
26 Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in aeternum.
27 Quia ecce qui elongant se a te peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te.
28 Mihi autem adhaerere Deo bonum est; ponere in Domino Deo spem meam: ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion.
10 Sed et regina Saba, audita fama Salomonis in nomine Domini, venit tentare eum in aenigmatibus.
2 Et ingressa Jerusalem multo cum comitatu et divitiis, camelis portantibus aromata, et aurum infinitum nimis, et gemmas pretiosas, venit ad regem Salomonem, et locuta est ei universa quae habebat in corde suo.
3 Et docuit eam Salomon omnia verba quae proposuerat: non fuit sermo qui regem posset latere, et non responderet ei.
4 Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis, et domum quam aedificaverat,
5 et cibos mensae ejus, et habitacula servorum, et ordines ministrantium, vestesque eorum, et pincernas, et holocausta quae offerebat in domo Domini: non habebat ultra spiritum.
6 Dixitque ad regem: Verus est sermo quem audivi in terra mea
7 super sermonibus tuis, et super sapientia tua: et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit: major est sapientia et opera tua, quam rumor quem audivi.
8 Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam.
9 Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti, et posuit te super thronum Israel, eo quod dilexerit Dominus Israel in sempiternum, et constituit te regem ut faceres judicium et justitiam.
10 Dedit ergo regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosas: non sunt allata ultra aromata tam multa, quam ea quae dedit regina Saba regi Salomoni.
11 (Sed et classis Hiram, quae portabat aurum de Ophir, attulit ex Ophir ligna thyina multa nimis, et gemmas pretiosas.
12 Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini et domus regiae, et citharas lyrasque cantoribus: non sunt allata hujuscemodi ligna thyina, neque visa usque in praesentem diem.)
13 Rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia quae voluit et petivit ab eo, exceptis his quae ultro obtulerat ei munere regio. Quae reversa est, et abiit in terram suam cum servis suis.
14 Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi,
15 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur,
16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem,
17 Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati, et fundati,
18 ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum:
19 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
20 Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis:
21 ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.