Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit;
2 sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quaecumque faciet prosperabuntur.
4 Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae.
5 Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum:
6 quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.
10 Quia haec dicit Dominus: Cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum.
11 Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam.
12 Et invocabitis me, et ibitis: et orabitis me, et ego exaudiam vos.
13 Quaeretis me, et invenietis, cum quaesieritis me in toto corde vestro.
14 Et inveniar a vobis, ait Dominus: et reducam captivitatem vestram, et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad quae expuli vos, dicit Dominus, et reverti vos faciam de loco ad quem transmigrare vos feci.
15 Quia dixistis: Suscitavit nobis Dominus prophetas in Babylone:
16 quia haec dicit Dominus ad regem qui sedet super solium David, et ad omnem populum habitatorem urbis hujus, ad fratres vestros qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem:
17 haec dicit Dominus exercituum: Ecce mittam in eos gladium, et famem, et pestem: et ponam eos quasi ficus malas, quae comedi non possunt eo quod pessimae sint:
18 et persequar eos in gladio, et in fame, et in pestilentia: et dabo eos in vexationem universis regnis terrae: in maledictionem, et in stuporem, et in sibilum, et in opprobrium cunctis gentibus ad quas ego ejeci eos,
19 eo quod non audierint verba mea, dicit Dominus, quae misit ad eos per servos meos prophetas, de nocte consurgens et mittens: et non audistis, dicit Dominus.
13 Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.
14 Omnia vestra in caritate fiant.
15 Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanae, et Fortunati, et Achaici: quoniam sunt primitiae Achaiae, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos:
16 ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti.
17 Gaudeo autem in praesentia Stephanae, et Fortunati, et Achaici: quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt:
18 refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt.
19 Salutant vos ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia: apud quos et hospitor.
20 Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto.
21 Salutatio, mea manu Pauli.
22 Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha.
23 Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.
24 Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen.