Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
4 Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua.
5 Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius.
6 Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.
7 Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis.
10 Et quomodo descendit imber et nix de caelo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti:
11 sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo; non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illud.
12 Quia in laetitia egrediemini, et in pace deducemini; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu.
13 Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus; et erit Dominus nominatus in signum aeternum quod non auferetur.
92 Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et praecinxit se. Etenim firmavit orbem terrae, qui non commovebitur.
2 Parata sedes tua ex tunc; a saeculo tu es.
3 Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam; elevaverunt flumina fluctus suos,
4 a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris; mirabilis in altis Dominus.
51 Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.
52 In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur.
53 Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem.
54 Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria.
55 Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus?
56 Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex.
57 Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.
58 Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.
39 Dicebat autem illis et similitudinem: Numquid potest caecus caecum ducere? nonne ambo in foveam cadunt?
40 Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus.
41 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quae in oculo tuo est, non consideras?
42 aut quomodo potes dicere fratri tuo: Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo: ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo: et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.
43 Non est enim arbor bona, quae facit fructus malos: neque arbor mala, faciens fructum bonum.
44 Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus: neque de rubo vindemiant uvam.
45 Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.
46 Quid autem vocatis me Domine, Domine: et non facitis quae dico?
47 Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit:
48 similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram: inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat super petram.
49 Qui autem audit, et non facit, similis est homini aedificanti domum suam super terram sine fundamento: in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit: et facta est ruina domus illius magna.