Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
27 Noli prohibere benefacere eum qui potest: si vales, et ipse benefac.
28 Ne dicas amico tuo: Vade, et revertere: cras dabo tibi: cum statim possis dare.
29 Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam.
30 Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit.
31 Ne aemuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus:
32 quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus.
33 Egestas a Domino in domo impii; habitacula autem justorum benedicentur.
34 Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam.
35 Gloriam sapientes possidebunt; stultorum exaltatio ignominia.
18 Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo?
19 Dixit autem ei Jesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus.
20 Mandata nosti: non occides; non moechaberis; non furtum facies; non falsum testimonium dices; honora patrem tuum et matrem.
21 Qui ait: Haec omnia custodivi a juventute mea.
22 Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me.
23 His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde.
24 Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt!
25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.
26 Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri?
27 Ait illis: Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.
28 Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te.
29 Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei,
30 et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in saeculo venturo vitam aeternam.