Revised Common Lectionary (Complementary)
46 In finem, pro filiis Core. Psalmus.
2 Omnes gentes, plaudite manibus; jubilate Deo in voce exsultationis:
3 quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram.
4 Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris.
5 Elegit nobis haereditatem suam; speciem Jacob quam dilexit.
6 Ascendit Deus in jubilo, et Dominus in voce tubae.
7 Psallite Deo nostro, psallite; psallite regi nostro, psallite:
8 quoniam rex omnis terrae Deus, psallite sapienter.
9 Regnabit Deus super gentes; Deus sedet super sedem sanctam suam.
10 Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terrae vehementer elevati sunt.
11 Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas.
2 Ulula, abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt: ululate, quercus Basan, quoniam succisus est saltus munitus.
3 Vox ululatus pastorum, quia vastata est magnificentia eorum: vox rugitus leonum, quoniam vastata est superbia Jordanis.
4 Haec dicit Dominus Deus meus: Pasce pecora occisionis,
5 quae qui possederant occidebant, et non dolebant, et vendebant ea, dicentes: Benedictus Dominus! divites facti sumus: et pastores eorum non parcebant eis.
6 Et ego non parcam ultra super habitantes terram, dicit Dominus: ecce ego tradam homines, unumquemque in manu proximi sui, et in manu regis sui: et concident terram, et non eruam de manu eorum.
7 Et pascam pecus occisionis propter hoc, o pauperes gregis! et assumpsi mihi duas virgas: unam vocavi Decorem, et alteram vocavi Funiculum: et pavi gregem.
8 Et succidi tres pastores in mense uno, et contracta est anima mea in eis, siquidem et anima eorum variavit in me.
9 Et dixi: Non pascam vos: quod moritur, moriatur, et quod succiditur, succidatur: et reliqui devorent unusquisque carnem proximi sui.
10 Et tuli virgam meam quae vocabatur Decus, et abscidi eam, ut irritum facerem foedus meum quod percussi cum omnibus populis.
11 Et in irritum deductum est in die illa: et cognoverunt sic pauperes gregis, qui custodiunt mihi, quia verbum Domini est.
12 Et dixi ad eos: Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam: et si non, quiescite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos.
13 Et dixit Dominus ad me: Projice illud ad statuarium, decorum pretium quo appretiatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et projeci illos in domum Domini, ad statuarium.
14 Et praecidi virgam meam secundam, quae appellabatur Funiculus, ut dissolverem germanitatem inter Judam et Israel.
15 Et dixit Dominus ad me: Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti.
16 Quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui derelicta non visitabit, dispersum non quaeret, et contritum non sanabit, et id quod stat non enutriet, et carnes pinguium comedet, et ungulas eorum dissolvet.
17 O pastor, et idolum derelinquens gregem: gladius super brachium ejus, et super oculum dextrum ejus: brachium ejus ariditate siccabitur, et oculus dexter ejus tenebrescens obscurabitur.
3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis,
4 in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in caelis in vobis,
5 qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo.
6 In quo exsultabis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus:
7 ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi:
8 quem cum non videritis, diligitis: in quem nunc quoque non videntes creditis: credentes autem exsultabitis laetitia inenarrabili, et glorificata:
9 reportantes finem fidei vestrae, salutem animarum.