Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 141

141 Intellectus David, cum esset in spelunca, oratio.

Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum.

Effundo in conspectu ejus orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio:

in deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi.

Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me: periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam.

Clamavi ad te, Domine; dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.

Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me.

Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me exspectant justi donec retribuas mihi.

Ezechiel 39:21-40:4

21 Et ponam gloriam meam in gentibus: et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim, et manum meam quam posuerim super eos.

22 Et scient domus Israel quia ego Dominus Deus eorum, a die illa et deinceps.

23 Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israel, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eis, et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi.

24 Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab illis.

25 Propterea haec dicit Dominus Deus: Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israel, et assumam zelum pro nomine sancto meo.

26 Et portabunt confusionem suam, et omnem praevaricationem qua praevaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter, neminem formidantes:

27 et reduxero eos de populis, et congregavero de terris inimicorum suorum, et sanctificatus fuero in eis, in oculis gentium plurimarum.

28 Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.

29 Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israel, ait Dominus Deus.

40 In vigesimo quinto anno transmigrationis nostrae, in exordio anni, decima mensis, quartodecimo anno postquam percussa est civitas, in ipsa hac die, facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc.

In visionibus Dei adduxit me in terram Israel, et dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi aedificium civitatis vergentis ad austrum.

Et introduxit me illuc: et ecce vir cujus erat species quasi species aeris, et funiculus lineus in manu ejus, et calamus mensurae in manu ejus: stabat autem in porta.

Et locutus est ad me idem vir: Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi adductus es huc. Annuntia omnia quae tu vides domui Israel.

I Corinthios 10:23-11:1

23 Omnia mihi licent, sed non omnia aedificat.

24 Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius.

25 Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.

26 Domini est terra, et plenitudo ejus.

27 Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire: omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.

28 Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam:

29 conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia?

30 Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago?

31 Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite.

32 Sine offensione estote Judaeis, et gentibus, et ecclesiae Dei:

33 sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis: ut salvi fiant.

11 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.