Revised Common Lectionary (Complementary)
32 Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino; rectos decet collaudatio.
2 Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite illi.
3 Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione.
4 Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.
5 Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra.
6 Verbo Domini caeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
7 Congregans sicut in utre aquas maris; ponens in thesauris abyssos.
21 Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per haec habebis fructus optimos.
22 Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo.
23 Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.
24 Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos.
25 Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi.
26 Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam.
27 Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes.
28 Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen.
29 Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur.
30 Salvabitur innocens: salvabitur autem in munditia manuum suarum.
23 Respondens autem Job, ait:
2 Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum.
3 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus?
4 Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus:
5 ut sciam verba quae mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.
6 Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suae mole me premat.
7 Proponat aequitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum.
8 Si ad orientem iero, non apparet; si ad occidentem, non intelligam eum.
9 Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non videbo illum.
10 Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.
11 Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.
12 A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus.
13 Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus: et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.
14 Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia praesto sunt ei.
15 Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.
16 Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.
17 Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.
1 Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coaequalem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi.
2 Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri:
3 Quomodo omnia nobis divinae virtutis suae, quae ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute,
4 per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit: ut per haec efficiamini divinae consortes naturae: fugientes ejus, quae in mundo est, concupiscentiae corruptionem.
5 Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,
6 in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,
7 in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.
8 Haec enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione.
9 Cui enim non praesto sunt haec, caecus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.
10 Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis: haec enim facientes, non peccabitis aliquando.
11 Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi.