Revised Common Lectionary (Complementary)
12 Da Altissimo secundum datum ejus, et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum,
13 quoniam Dominus retribuens est, et septies tantum reddet tibi.
14 Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa.
15 Et noli inspicere sacrificum injustum, quoniam Dominus judex est, et non est apud illum gloria personae.
16 Non accipiet Dominus personam in pauperem, et deprecationem laesi exaudiet.
17 Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus.
7 Si iniquitates nostrae responderint nobis, Domine, fac propter nomen tuum: quoniam multae sunt aversiones nostrae: tibi peccavimus.
8 Exspectatio Israel, salvator ejus in tempore tribulationis, quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum?
9 quare futurus es velut vir vagus, ut fortis qui non potest salvare? Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos: ne derelinquas nos.
10 Haec dicit Dominus populo huic, qui dilexit movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit: Nunc recordabitur iniquitatum eorum, et visitabit peccata eorum.
19 Numquid projiciens abjecisti Judam? aut Sion abominata est anima tua? quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas? Exspectavimus pacem, et non est bonum: et tempus curationis, et ecce turbatio.
20 Cognovimus, Domine, impietates nostras, iniquitates patrum nostrorum, quia peccavimus tibi.
21 Ne des nos in opprobrium, propter nomen tuum, neque facias nobis contumeliam solii gloriae tuae: recordare, ne irritum facias foedus tuum nobiscum.
22 Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant? aut caeli possunt dare imbres? nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectavimus? tu enim fecisti omnia haec.
84 In finem, filiis Core. Psalmus.
2 Benedixisti, Domine, terram tuam; avertisti captivitatem Jacob.
3 Remisisti iniquitatem plebis tuae; operuisti omnia peccata eorum.
4 Mitigasti omnem iram tuam; avertisti ab ira indignationis tuae.
5 Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis.
6 Numquid in aeternum irasceris nobis? aut extendes iram tuam a generatione in generationem?
7 Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua laetabitur in te.
6 Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meae instat.
7 Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.
8 In reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. Festina ad me venire cito.
16 In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur.
17 Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me praedicatio impleatur, et audiant omnes gentes: et liberatus sum de ore leonis.
18 Liberavit me Dominus ab omni opere malo: et salvum faciet in regnum suum caeleste, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.
9 Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam:
10 Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisaeus et alter publicanus.
11 Pharisaeus stans, haec apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus:
12 jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo.
13 Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad caelum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori.
14 Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.