Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 84:1-7

84 In finem, filiis Core. Psalmus.

Benedixisti, Domine, terram tuam; avertisti captivitatem Jacob.

Remisisti iniquitatem plebis tuae; operuisti omnia peccata eorum.

Mitigasti omnem iram tuam; avertisti ab ira indignationis tuae.

Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis.

Numquid in aeternum irasceris nobis? aut extendes iram tuam a generatione in generationem?

Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua laetabitur in te.

Ieremias 9:1-16

Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei?

Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum, et derelinquam populum meum, et recedam ab eis? quia omnes adulteri sunt, coetus praevaricatorum.

Et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis: confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus.

Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet.

Et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur: docuerunt enim linguam suam loqui mendacium; ut inique agerent laboraverunt.

Habitatio tua in medio doli: in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus.

Propterea haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego conflabo, et probabo eos: quid enim aliud faciam a facie filiae populi mei?

Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias.

Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut in gente hujusmodi non ulciscetur anima mea?

10 Super montes assumam fletum ac lamentum, et super speciosa deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens, et non audierunt vocem possidentis: a volucre caeli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt.

11 Et dabo Jerusalem in acervos arenae, et cubilia draconum: et civitates Juda dabo in desolationem, eo quod non sit habitator.

12 Quis est vir sapiens qui intelligat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud, quare perierit terra, et exusta sit quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat?

13 Et dixit Dominus: Quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis, et non audierunt vocem meam, et non ambulaverunt in ea,

14 et abierunt post pravitatem cordis sui, et post Baalim, quod didicerunt a patribus suis:

15 idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego cibabo populum istum absinthio, et potum dabo eis aquam fellis.

16 Et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et patres eorum, et mittam post eos gladium, donec consumantur.

II Timotheum 3:1-9

Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa:

erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti,

sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,

proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei:

habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita:

ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis:

semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.

Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi: ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem;

sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.