Revised Common Lectionary (Complementary)
62 Psalmus David, cum esset in deserto Idumaeae.
2 Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea!
3 In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.
5 Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas.
6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.
7 Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te.
8 Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.
9 Adhaesit anima mea post te; me suscepit dextera tua.
10 Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam: introibunt in inferiora terrae;
11 tradentur in manus gladii: partes vulpium erunt.
12 Rex vero laetabitur in Deo; laudabuntur omnes qui jurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua.
8 Juravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum: Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis.
9 Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur.
10 Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum, ut efferat ossa de domo; et dicet ei, qui in penetralibus domus est: Numquid adhuc est penes te?
11 Et respondebit: Finis est. Et dicet ei: Tace, et non recorderis nominis Domini.
12 Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus.
13 Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis? quoniam convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiae in absinthium.
14 Qui laetamini in nihilo; qui dicitis: Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua?
14 Et angelo Laodiciae ecclesiae scribe: Haec dicit: Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturae Dei.
15 Scio opera tua: quia neque frigidus es, neque calidus: utinam frigidus esses, aut calidus:
16 sed quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo:
17 quia dicis: Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo: et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus.
18 Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias, et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuae, et collyrio inunge oculos tuos ut videas.
19 Ego quos amo, arguo, et castigo. AEmulare ergo, et poenitentiam age.
20 Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum.
21 Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo: sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus.
22 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.