Revised Common Lectionary (Complementary)
113 Alleluja. In exitu Israel de AEgypto, domus Jacob de populo barbaro,
2 facta est Judaea sanctificatio ejus; Israel potestas ejus.
3 Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum.
4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.
5 Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum?
6 montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium?
7 A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob:
8 qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.
9 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam:
10 super misericordia tua et veritate tua; nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum?
11 Deus autem noster in caelo; omnia quaecumque voluit fecit.
12 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
13 Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.
14 Aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt.
15 Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo.
16 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
17 Domus Israel speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
18 Domus Aaron speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
20 Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israel; benedixit domui Aaron.
21 Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.
22 Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.
23 Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram.
24 Caelum caeli Domino; terram autem dedit filiis hominum.
25 Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum:
26 sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum.
23 Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.
2 Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies.
3 Pauperis quoque non misereberis in judicio.
4 Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.
5 Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.
6 Non declinabis in judicium pauperis.
7 Mendacium fugies. Insontem et justum non occides: quia aversor impium.
8 Nec accipies munera, quae etiam excaecant prudentes, et subvertunt verba justorum.
9 Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas: quia et ipsi peregrini fuistis in terra AEgypti.
3 Quid ergo amplius Judaeo est? aut quae utilitas circumcisionis?
2 Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.
3 Quid enim si quidam illorum non crediderunt? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit.
4 Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut justificeris in sermonibus tuis: et vincas cum judicaris.
5 Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram?
6 secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum?
7 Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tamquam peccator judicor?
8 et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio justa est.