Revised Common Lectionary (Complementary)
73 Intellectus Asaph. Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuae tuae?
2 Memor esto congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam haereditatis tuae, mons Sion, in quo habitasti in eo.
3 Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto!
4 Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuae; posuerunt signa sua, signa:
5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus
6 exciderunt januas ejus in idipsum; in securi et ascia dejecerunt eam.
7 Incenderunt igni sanctuarium tuum; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.
8 Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.
9 Signa nostra non vidimus; jam non est propheta; et nos non cognoscet amplius.
10 Usquequo, Deus, improperabit inimicus? irritat adversarius nomen tuum in finem?
11 Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem?
12 Deus autem rex noster ante saecula: operatus est salutem in medio terrae.
13 Tu confirmasti in virtute tua mare; contribulasti capita draconum in aquis.
14 Tu confregisti capita draconis; dedisti eum escam populis AEthiopum.
15 Tu dirupisti fontes et torrentes; tu siccasti fluvios Ethan.
16 Tuus est dies, et tua est nox; tu fabricatus es auroram et solem.
17 Tu fecisti omnes terminos terrae; aestatem et ver tu plasmasti ea.
18 Memor esto hujus: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum.
19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
20 Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum.
21 Ne avertatur humilis factus confusus; pauper et inops laudabunt nomen tuum.
22 Exsurge, Deus, judica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, eorum quae ab insipiente sunt tota die.
23 Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.
6 Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia.
7 Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo.
8 Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam.
9 Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.
10 Ecce behemoth quem feci tecum, foenum quasi bos comedet.
11 Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus.
12 Stringit caudam suam quasi cedrum; nervi testiculorum ejus perplexi sunt.
13 Ossa ejus velut fistulae aeris; cartilago illius quasi laminae ferreae.
14 Ipse est principium viarum Dei: qui fecit eum applicabit gladium ejus.
42 Respondens autem Job Domino, dixit:
2 Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.
3 Quis est iste qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quae ultra modum excederent scientiam meam.
4 Audi, et ego loquar: interrogabo te, et responde mihi.
5 Auditu auris audivi te: nunc autem oculus meus videt te.
6 Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere.
31 Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum:
32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.
33 Qui dixit ei: Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire.
54 Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum: Petrus vero sequebatur a longe.
55 Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum.
56 Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: Et hic cum illo erat.
57 At ille negavit eum, dicens: Mulier, non novi illum.
58 Et post pusillum alius videns eum, dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo, non sum.
59 Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat, dicens: Vere et hic cum illo erat: nam et Galilaeus est.
60 Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.
61 Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat: Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis.
62 Et egressus foras Petrus flevit amare.