Revised Common Lectionary (Complementary)
112 Alleluja. Laudate, pueri, Dominum; laudate nomen Domini.
2 Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum.
3 A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.
4 Excelsus super omnes gentes Dominus, et super caelos gloria ejus.
5 Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat,
6 et humilia respicit in caelo et in terra?
7 Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem:
8 ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.
9 Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem.
13 Cor gaudens exhilarat faciem; in moerore animi dejicitur spiritus.
14 Cor sapientis quaerit doctrinam, et os stultorum pascitur imperitia.
15 Omnes dies pauperis, mali; secura mens quasi juge convivium.
16 Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles.
17 Melius est vocari ad olera cum caritate, quam ad vitulum saginatum cum odio.
8 In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles:
9 non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis.
10 Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coerceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum.
11 Declinet a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatur eam:
12 quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum: vultus autem Domini super facientes mala.