Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 32

32 Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino; rectos decet collaudatio.

Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite illi.

Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione.

Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.

Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra.

Verbo Domini caeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.

Congregans sicut in utre aquas maris; ponens in thesauris abyssos.

Timeat Dominum omnis terra; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.

Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt.

10 Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.

11 Consilium autem Domini in aeternum manet; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.

12 Beata gens cujus est Dominus Deus ejus; populus quem elegit in haereditatem sibi.

13 De caelo respexit Dominus; vidit omnes filios hominum.

14 De praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram:

15 qui finxit sigillatim corda eorum; qui intelligit omnia opera eorum.

16 Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae.

17 Fallax equus ad salutem; in abundantia autem virtutis suae non salvabitur.

18 Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus:

19 ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.

20 Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est.

21 Quia in eo laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.

22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.

Ieremias 25:30-38

30 Et tu prophetabis ad eos omnia verba haec, et dices ad illos: Dominus de excelso rugiet, et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam: rugiens rugiet super decorem suum: celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terrae.

31 Pervenit sonitus usque ad extrema terrae, quia judicium Domino cum gentibus: judicatur ipse cum omni carne. Impios tradidi gladio, dicit Dominus.

32 Haec dicit Dominus exercituum: Ecce afflictio egredietur de gente in gentem, et turbo magnus egredietur a summitatibus terrae.

33 Et erunt interfecti Domini in die illa, a summo terrae usque ad summum ejus: non plangentur, et non colligentur, neque sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae jacebunt.

34 Ululate, pastores, et clamate, et aspergite vos cinere, optimates gregis: quia completi sunt dies vestri ut interficiamini, et dissipationes vestrae: et cadetis quasi vasa pretiosa.

35 Et peribit fuga a pastoribus, et salvatio ab optimatibus gregis.

36 Vox clamoris pastorum, et ululatus optimatum gregis, quia vastavit Dominus pascua eorum:

37 et conticuerunt arva pacis a facie irae furoris Domini.

38 Dereliquit quasi leo umbraculum suum, quia facta est terra eorum in desolationem a facie irae columbae, et a facie irae furoris Domini.

Lucas 19:45-48

45 Et ingressus in templum, coepit ejicere vendentes in illo, et ementes,

46 dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est: vos autem fecistis illam speluncam latronum.

47 Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribae, et princeps plebis quaerebant illum perdere:

48 et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.