Revised Common Lectionary (Complementary)
89 Oratio Moysi, hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.
2 Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es, Deus.
3 Ne avertas hominem in humilitatem: et dixisti: Convertimini, filii hominum.
4 Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit: et custodia in nocte
5 quae pro nihilo habentur, eorum anni erunt.
6 Mane sicut herba transeat; mane floreat, et transeat; vespere decidat, induret, et arescat.
7 Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.
8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo; saeculum nostrum in illuminatione vultus tui.
9 Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur;
10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.
11 Quis novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam
12 dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.
13 Convertere, Domine; usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos.
14 Repleti sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.
15 Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti; annis quibus vidimus mala.
16 Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum.
17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.
33 Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem.
2 Fecit autem malum coram Domino, juxta abominationes gentium quas subvertit Dominus coram filiis Israel:
3 et conversus instauravit excelsa quae demolitus fuerat Ezechias pater ejus: construxitque aras Baalim, et fecit lucos, et adoravit omnem militiam caeli, et coluit eam.
4 AEdificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus: In Jerusalem erit nomen meum in aeternum.
5 AEdificavit autem ea cuncto exercitui caeli in duobus atriis domus Domini.
6 Transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennom: observabat somnia, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum magos et incantatores, multaque mala operatus est coram Domino ut irritaret eum.
7 Sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Dei, de qua locutus est Deus ad David, et ad Salomonem filium ejus, dicens: In domo hac, et in Jerusalem quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum.
8 Et moveri non faciam pedem Israel de terra quam tradidi patribus eorum: ita dumtaxat si custodierint facere quae praecepi eis, cunctamque legem, et caeremonias atque judicia, per manum Moysi.
9 Igitur Manasses seduxit Judam, et habitatores Jerusalem, ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a facie filiorum Israel.
10 Locutusque est Dominus ad eum, et ad populum illius, et attendere noluerunt.
11 Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum: ceperuntque Manassen, et vinctum catenis atque compedibus duxerunt in Babylonem.
12 Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum: et egit poenitentiam valde coram Deo patrum suorum.
13 Deprecatusque est eum, et obsecravit intente: et exaudivit orationem ejus, reduxitque eum Jerusalem in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus.
14 Post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle, ab introitu portae piscium per circuitum usque ad Ophel, et exaltavit illum vehementer: constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Juda munitis:
15 et abstulit deos alienos, et simulacrum de domo Domini: aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Jerusalem: et projecit omnia extra urbem.
16 Porro instauravit altare Domini, et immolavit super illud victimas, et pacifica, et laudem: praecepitque Judae ut serviret Domino Deo Israel.
17 Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo.
11 Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.
2 In hac enim testimonium consecuti sunt senes.
3 Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent.
4 Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.
5 Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.
6 Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.
7 Fide Noe responso accepto de iis quae adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suae, per quam damnavit mundum: et justitiae, quae per fidem est, haeres est institutus.