Revised Common Lectionary (Complementary)
127 Canticum graduum. Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus.
2 Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit.
3 Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae; filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae.
4 Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.
5 Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitae tuae.
6 Et videas filios filiorum tuorum: pacem super Israel.
16 Vidi sub sole in loco judicii impietatem, et in loco justitiae iniquitatem:
17 et dixi in corde meo: Justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit.
18 Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis.
19 Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum, et aequa utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumento amplius: cuncta subjacent vanitati,
20 et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur.
21 Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum?
22 Et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat?
4 Verti me ad alia, et vidi calumnias quae sub sole geruntur, et lacrimas innocentium, et neminem consolatorem, nec posse resistere eorum violentiae, cunctorum auxilio destitutos,
2 et laudavi magis mortuos quam viventes;
3 et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quae sub sole fiunt.
4 Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiae proximi; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est.
5 Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens:
6 Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi.
7 Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole.
8 Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis; nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.
2 Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione:
3 orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum),
4 ut manifestem illud ita ut oportet me loqui.
5 In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt: tempus redimentes.
6 Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.