Revised Common Lectionary (Complementary)
49 Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
2 Ex Sion species decoris ejus:
3 Deus manifeste veniet; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet; et in circuitu ejus tempestas valida.
4 Advocabit caelum desursum, et terram, discernere populum suum.
5 Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.
6 Et annuntiabunt caeli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.
7 Audi, populus meus, et loquar; Israel, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum.
8 Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
9 Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos:
10 quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, jumenta in montibus, et boves.
11 Cognovi omnia volatilia caeli, et pulchritudo agri mecum est.
12 Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terrae et plenitudo ejus.
1 Verba Ecclesiastae, filii David, regis Jerusalem.
2 Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes; vanitas vanitatum, et omnia vanitas.
3 Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole?
4 Generatio praeterit, et generatio advenit; terra autem in aeternum stat.
5 Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur; ibique renascens,
6 gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.
7 Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat; ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant.
8 Cunctae res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.
9 Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est.
10 Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: jam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos.
11 Non est priorum memoria; sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.
17 Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam?
18 Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi unus Deus.
19 Praecepta nosti: ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem.
20 At ille respondens, ait illi: Magister, haec omnia observavi a juventute mea.
21 Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me.
22 Qui contristatus in verbo, abiit moerens: erat enim habens multas possessiones.