Revised Common Lectionary (Complementary)
18 Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quae fecerat Deus Moysi, et Israeli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israel de AEgypto,
2 tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat,
3 et duos filios ejus: quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre: Advena fui in terra aliena;
4 alter vero Eliezer: Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis.
5 Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei.
6 Et mandavit Moysi, dicens: Ego Jethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii cum ea.
7 Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum: salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,
8 narravit Moyses cognato suo cuncta quae fecerat Dominus Pharaoni et AEgyptiis propter Israel: universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus.
9 Laetatusque est Jethro super omnibus bonis, quae fecerat Dominus Israeli, eo quod eruisset eum de manu AEgyptiorum.
10 Et ait: Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu AEgyptiorum, et de manu Pharaonis; qui eruit populum suum de manu AEgypti.
11 Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos: eo quod superbe egerint contra illos.
12 Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo: veneruntque Aaron et omnes seniores Israel, ut comederent panem cum eo coram Deo.
27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriae,
28 quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu:
29 in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute.
2 Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciae, et quicumque non viderunt faciem meam in carne:
2 ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu:
3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.
4 Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.
5 Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum: gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quae in Christo est, fidei vestrae.
6 Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate,
7 radicati, et superaedificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione.