Revised Common Lectionary (Complementary)
140 Psalmus David. Domine, clamavi ad te: exaudi me; intende voci meae, cum clamavero ad te.
2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
3 Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis.
4 Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum.
5 Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:
6 absorpti sunt juncti petrae judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt.
7 Sicut crassitudo terrae erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum.
8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; in te speravi, non auferas animam meam.
9 Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.
10 Cadent in retiaculo ejus peccatores: singulariter sum ego, donec transeam.
16 Haec dicit Dominus exercituum: Nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis, et decipiunt vos: visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini.
17 Dicunt his qui blasphemant me: Locutus est Dominus: Pax erit vobis: et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt: Non veniet super vos malum.
18 Quis enim affuit in consilio Domini, et vidit, et audivit sermonem ejus? quis consideravit verbum illius, et audivit?
19 Ecce turbo Dominicae indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet.
20 Non revertetur furor Domini, usque dum faciat et usque dum compleat cogitationem cordis sui: in novissimis diebus intelligetis consilium ejus.
21 Non mittebam prophetas, et ipsi currebant: non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant.
22 Si stetissent in consilio meo, et nota fecissent verba mea populo meo, avertissem utique eos a via sua mala, et a cogitationibus suis pessimis.
16 Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.
17 Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos:
18 et ad praesides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus.
19 Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini:
20 non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.
21 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient:
22 et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
23 Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis.
24 Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum:
25 sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus?