Revised Common Lectionary (Complementary)
15 Et ait Dominus ad eum: Vade, et revertere in viam tuam per desertum in Damascum: cumque perveneris illuc, unges Hazael regem super Syriam,
16 et Jehu filium Namsi unges regem super Israel: Eliseum autem filium Saphat, qui est de Abelmehula, unges prophetam pro te.
19 Profectus ergo inde Elias, reperit Eliseum filium Saphat, arantem in duodecim jugis boum. Et ipse in duodecim jugis boum arantibus unus erat: cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum.
20 Qui statim relictis bobus cucurrit post Eliam, et ait: Osculer, oro, patrem meum, et matrem meam, et sic sequar te. Dixitque ei: Vade, et revertere: quod enim meum erat, feci tibi.
21 Reversus autem ab eo, tulit par boum, et mactavit illud, et in aratro boum coxit carnes, et dedit populo, et comederunt: consurgensque abiit, et secutus est Eliam, et ministrabat ei.
16 Oratio David. Exaudi, Domine, justitiam meam; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.
2 De vultu tuo judicium meum prodeat; oculi tui videant aequitates.
3 Probasti cor meum, et visitasti nocte; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.
4 Ut non loquatur os meum opera hominum: propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras.
5 Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea.
6 Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus; inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea.
7 Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te.
8 A resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me
9 a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt;
10 adipem suum concluserunt: os eorum locutum est superbiam.
11 Projicientes me nunc circumdederunt me; oculos suos statuerunt declinare in terram.
12 Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam, et sicut catulus leonis habitans in abditis.
13 Exsurge, Domine: praeveni eum, et supplanta eum: eripe animam meam ab impio; frameam tuam
14 ab inimicis manus tuae. Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum; de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt filiis, et dimiserunt reliquias suas parvulis suis.
15 Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo; satiabor cum apparuerit gloria tua.
5 State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.
13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.
14 Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
15 Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini.
16 Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.
17 Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: haec enim sibi invicem adversantur, ut non quaecumque vultis, illa faciatis.
18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.
19 Manifesta sunt autem opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,
20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae,
21 invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,
23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.
24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
25 Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.
51 Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem.
52 Et misit nuntios ante conspectum suum: et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut parerent illi.
53 Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem.
54 Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt: Domine, vis dicimus ut ignis descendat de caelo, et consumat illos?
55 Et conversus increpavit illos, dicens: Nescitis cujus spiritus estis.
56 Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum.
57 Factum est autem: ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum: Sequar te quocumque ieris.
58 Dixit illi Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
59 Ait autem ad alterum: Sequere me: ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum.
60 Dixitque ei Jesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, et annuntia regnum Dei.
61 Et ait alter: Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quae domi sunt.
62 Ait ad illum Jesus: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.