Revised Common Lectionary (Complementary)
9 Omnes bestiae agri, venite ad devorandum, universae bestiae saltus.
10 Speculatores ejus caeci omnes; nescierunt universi: canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia.
11 Et canes imprudentissimi nescierunt saturitatem; ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam: omnes in viam suam declinaverunt; unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum.
12 Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate; et erit sicut hodie, sic et cras, et multo amplius.
17 Si autem tu Judaeus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo,
18 et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem,
19 confidis teipsum esse ducem caecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt,
20 eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae, et veritatis in lege.
21 Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui praedicas non furandum, furaris:
22 qui dicis non moechandum, moecharis: qui abominaris idola, sacrilegium facis:
23 qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras.
24 (Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.)
25 Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est.
26 Si igitur praeputium justitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur?
27 et judicabit id quod ex natura est praeputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es?
28 Non enim qui in manifesto, Judaeus est: neque quae in manifesto, in carne, est circumcisio:
29 sed qui in abscondito, Judaeus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.