Revised Common Lectionary (Complementary)
9 Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda: thronus ejus flammae ignis: rotae ejus ignis accensus.
10 Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus. Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei: judicium sedit, et libri aperti sunt.
13 Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit: et in conspectu ejus obtulerunt eum.
14 Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi, tribus, et linguae ipsi servient: potestas ejus, potestas aeterna, quae non auferetur: et regnum ejus, quod non corrumpetur.
93 Psalmus ipsi David, quarta sabbati. Deus ultionum Dominus; Deus ultionum libere egit.
2 Exaltare, qui judicas terram; redde retributionem superbis.
3 Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur;
4 effabuntur et loquentur iniquitatem; loquentur omnes qui operantur injustitiam?
5 Populum tuum, Domine, humiliaverunt, et haereditatem tuam vexaverunt.
6 Viduam et advenam interfecerunt, et pupillos occiderunt.
7 Et dixerunt: Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob.
8 Intelligite, insipientes in populo; et stulti, aliquando sapite.
9 Qui plantavit aurem non audiet? aut qui finxit oculum non considerat?
10 Qui corripit gentes non arguet, qui docet hominem scientiam?
11 Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt.
12 Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum:
13 ut mitiges ei a diebus malis, donec fodiatur peccatori fovea.
14 Quia non repellet Dominus plebem suam, et haereditatem suam non derelinquet,
15 quoadusque justitia convertatur in judicium: et qui juxta illam, omnes qui recto sunt corde.
16 Quis consurget mihi adversus malignantes? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem?
17 Nisi quia Dominus adjuvit me, paulominus habitasset in inferno anima mea.
18 Si dicebam: Motus est pes meus: misericordia tua, Domine, adjuvabat me.
19 Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam.
20 Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis, qui fingis laborem in praecepto?
21 Captabunt in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt.
22 Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in adjutorium spei meae.
23 Et reddet illis iniquitatem ipsorum, et in malitia eorum disperdet eos: disperdet illos Dominus Deus noster.
4 Joannes septem ecclesiis, quae sunt in Asia. Gratia vobis, et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui venturus est: et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt:
5 et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo,
6 et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo: ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
7 Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam: amen.
8 Ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit Dominus Deus: qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens.
33 Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus: et vocavit Jesum, et dixit ei: Tu es rex Judaeorum?
34 Respondit Jesus: A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me?
35 Respondit Pilatus: Numquid ego Judaeus sum? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti?
36 Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judaeis: nunc autem regnum meum non est hinc.
37 Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.