Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 94

94 Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino; jubilemus Deo salutari nostro;

praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei:

quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.

Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipsius sunt;

quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.

Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos:

quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuae ejus, et oves manus ejus.

Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra

sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, et viderunt opera mea.

10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde.

11 Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.

Ruth 4:7-22

Hic autem erat mos antiquitus in Israel inter propinquos, ut siquando alter alteri suo juri cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum, et dabat proximo suo: hoc erat testimonium cessionis in Israel.

Dixit ergo propinquo suo Booz: Tolle calceamentum tuum. Quod statim solvit de pede suo.

At ille majoribus natu, et universo populo: Testes vos, inquit, estis hodie, quod possederim omnis quae fuerunt Elimelech, et Chelion, et Mahalon, tradente Noemi;

10 et Ruth Moabitidem, uxorem Mahalon, in conjugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in haereditate sua, ne vocabulum ejus de familia sua ac fratribus et populo deleatur. Vos, inquam, hujus rei testes estis.

11 Respondit omnis populus, qui erat in porta, et majores natu: Nos testes sumus: faciat Dominus hanc mulierem, quae ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quae aedificaverunt domum Israel: ut sit exemplum virtutis in Ephratha, et habeat celebre nomen in Bethlehem:

12 fiatque domus tua sicut domus Phares, quem Thamar peperit Judae, de semine quod tibi dederit Dominus ex hac puella.

13 Tulit itaque Booz Ruth, et accepit uxorem: ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus ut conciperet, et pareret filium.

14 Dixeruntque mulieres ad Noemi: Benedictus Dominus, qui non est passus ut deficeret successor familiae tuae, et vocaretur nomen ejus in Israel:

15 et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem: de nuru enim tua natus est, quae te diligit, et multo tibi melior est, quam si septem haberes filios.

16 Susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo, et nutricis ac gerulae fungebatur officio.

17 Vicinae autem mulieris congratulantes ei, et dicentes: Natus est filius Noemi: vocaverunt nomen ejus Obed: hic est pater Isai, patris David.

18 Hae sunt generationes Phares: Phares genuit Esron,

19 Esron genuit Aram, Aram genuit Aminadab,

20 Aminadab genuit Nahasson, Nahasson genuit Salmon,

21 Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed,

22 Obed genuit Isai, Isai genuit David.

Lucas 4:16-30

16 Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.

17 Et traditus est illi liber Isaiae prophetae. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat:

18 Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde,

19 praedicare captivis remissionem, et caecis visum, dimittere confractos in remissionem, praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis.

20 Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.

21 Coepit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris.

22 Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Joseph?

23 Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem: Medice cura teipsum: quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.

24 Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.

25 In veritate dico vobis, multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra:

26 et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniae, ad mulierem viduam.

27 Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta: et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus.

28 Et repleti sunt omnes in synagoga ira, haec audientes.

29 Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem: et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum.

30 Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.