Revised Common Lectionary (Complementary)
94 Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino; jubilemus Deo salutari nostro;
2 praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei:
3 quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.
4 Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipsius sunt;
5 quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.
6 Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos:
7 quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuae ejus, et oves manus ejus.
8 Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra
9 sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, et viderunt opera mea.
10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde.
11 Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.
14 Dormivit itaque ad pedes ejus, usque ad noctis abscessum. Surrexit itaque antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz: Cave ne quis noverit quod huc veneris.
15 Et rursum: Expande, inquit, pallium tuum, quo operiris, et tene utraque manu. Qua extendente, et tenente, mensus est sex modios hordei, et posuit super eam. Quae portans ingressa est civitatem,
16 et venit ad socrum suam. Quae dixit ei: Quid egisti, filia? Narravitque ei omnia, quae sibi fecisset homo.
17 Et ait: Ecce sex modios hordei dedit mihi, et ait: Nolo vacuam te reverti ad socrum tuam.
18 Dixitque Noemi: Expecta, filia, donec videamus quem res exitum habeat: neque enim cessabit homo, nisi compleverit quod locutus est.
4 Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum praeterire, de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum: Declina paulisper, et sede hic: vocans eum nomine suo. Qui divertit, et sedit.
2 Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis, dixit ad eos: Sedete hic.
3 Quibus sedentibus, locutus est ad propinquum: Partem agri fratris nostri Elimelech vendet Noemi, quae reversa est de regione Moabitide:
4 quod audire te volui, et tibi dicere coram cunctis sedentibus, et majoribus natu de populo meo. Si vis possidere jure propinquitatis, eme, et posside: sin autem displicet tibi, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam: nullus enim est propinquus, excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum. At ille respondit: Ego agrum emam.
5 Cui dixit Booz: Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem, quae uxor defuncti fuit, debes accipere: ut suscites nomen propinqui tui in haereditate sua.
6 Qui respondit: Cedo juri propinquitatis: neque enim posteritatem familiae meae delere debeo: tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor.
9 Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor,
10 in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
11 Adolescentiores autem viduas devita: cum enim luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt:
12 habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt;
13 simul autem et otiosae discunt circuire domos: non solum otiosae, sed et verbosae, et curiosae, loquentes quae non oportet.
14 Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.
15 Jam enim quaedam conversae sunt retro Satanam.
16 Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia: ut iis quae vere viduae sunt, sufficiat.