Revised Common Lectionary (Complementary)
146 Alleluja. Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus; Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio.
2 AEdificans Jerusalem Dominus, dispersiones Israelis congregabit:
3 qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum;
4 qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat.
5 Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus.
6 Suscipiens mansuetos Dominus; humilians autem peccatores usque ad terram.
7 Praecinite Domino in confessione; psallite Deo nostro in cithara.
8 Qui operit caelum nubibus, et parat terrae pluviam; qui producit in montibus foenum, et herbam servituti hominum;
9 qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum.
10 Non in fortitudine equi voluntatem habebit, nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.
11 Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus.
36 Accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse, de stirpe filiorum Joseph: locutique sunt Moysi coram principibus Israel, atque dixerunt:
2 Tibi domino nostro praecepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israel, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri:
3 quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum, de nostra haereditate minuetur.
4 Atque ita fiet, ut cum jubilaeus, id est, quinquagesimus annus remissionis advenerit, confundatur sortium distributio, et aliorum possessio ad alios transeat.
5 Respondit Moyses filiis Israel, et Domino praecipiente ait: Recte tribus filiorum Joseph locuta est.
6 Et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est: nubant quibus volunt, tantum ut suae tribus hominibus:
7 ne commisceatur possessio filiorum Israel de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua:
8 et cunctae feminae de eadem tribu maritos accipient: ut haereditas permaneat in familiis,
9 nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant
10 ut a Domino separatae sunt. Feceruntque filiae Salphaad ut fuerat imperatum:
11 et nupserunt Maala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa, filiis patrui sui
12 de familia Manasse, qui fuit filius Joseph: et possessio, quae illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum.
13 Haec sunt mandata atque judicia, quae mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israel, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho.
6 Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est?
7 vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori.
8 Commendat autem caritatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus,
9 Christus pro nobis mortuus est: multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum.
10 Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus: multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius.
11 Non solum autem: sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.